iad58: (Default)
[personal profile] iad58
Lectores,

Qui sunt inter vos Latine scientes?

Scriptum hoc mihi missum est et in quemlibet linguam vivam traducendum. Gratiast a priori.


De hisce rebus D. Trigautius,

Graviores fallendo tempori et Ludicro etiam quaestui adhibent Latrunculos [Scachos] nostris non omnino absimiles. Regius enim Calculus nunquam egreditur 4 Cellulas suo loco viciniores, sed neque Litertati duo Regis Assessores. Regina carent. Alios porro duos habent Calculos non parum ingeniosos, quos ipsi pulveris bellici Lebetes vocant; ii Equos duos praeunt, et Pedites subsequuntur, qui in his duabus Cellulis una Cellula praecedunt. Incedit hic Calculus eo ferme modo quo Turriti nostrates Elephantes, [scilitet Ruchi] inimice tamen Exercitus Ductorem Regem non petit, nisi inter ipsum et Regem qui petitur, alius sit Calculus vel proprius vel Collusoris. Hinc fit ut tribus modis ictum vitare possit Rex appetitus: primum exigua (ut ita loquar) corporis declinacione, et honesta fuga in proximam Cellulam seu Stationem: deinde oppositu alterius Calculi: postremo si penitus nudet latus, tum jubeat facessere Militem suum a quo tegebratur. Haec ille. Sequitur praecedentis Descriptionis Schema.

[Pictura a sinistra. —[livejournal.com profile] iad]
Supradicti Lebetes apud Purchasium Anglum mendose appellantur Anglice Poulder Paunes, pro quo rectius dicendum fuisset Powder Pans, i.e. Pyrii pulveri Lebetes aenei. Hi moventur eodem modo quo Ruchi apud alias Gentes, i.e. celeriter, uti est motio Pyrii pulveris, aut Globorum e Bombardis missilium. Quaenam autem sint propriae hujus Ludi Personae, et quinam sit ludendi modus, in sequentibus rectius docebitur: nam Chinensis noster nullos Lebetes nec Pyrium pulverem in hoc Ludo agnoscebat.

Profile

iad58: (Default)
Медведь

January 2026

M T W T F S S
   1234
567891011
12131415161718
19202122232425
262728293031 

Most Popular Tags

Style Credit

Expand Cut Tags

No cut tags
Page generated 16 Jan 2026 18:09
Powered by Dreamwidth Studios